- ENDYMION
- ENDYMIONpastor quidem, Athlii fil. quem Iuppiter ex Athlio nepotem in caelum assumptum, cum Iunonem amaret, atquo etiam cum Nube pro Iunone concumberet, itatus rursum deiecit, et perpetuo somuo damnavit; unde provenit. Endymionis somnum dormire. Cic. 1. Tusc. Endymion vero, si fabulas audire volumus, nescio quando in Latmo obdormivit, qui mons est Cariae, nondum opinor experrectus. Num igitur eum curare censes, cum Luna laboraret, a qua consopitus putatur,ut eum dormientem osculetur? Idem fere habes apud Lucian.in Dialogo Veneris. et Lunae. Et Theocritus Idyllio 3. felicem existimare videtur Endymionem, quod semper dormiret, nec ullas sentiret molestias,Ψαλωτὸς μὲν ἐμὶν ὁ τὸν ἄτροπον ὕπνον ἰαύωνΕ᾿νδυμίων. ---- ----Huius postea amore capta Luna eum in Latmi Cariae montis specu occultavit, atque ibidem cum eo conversata est. Hic primus Lunae cursum invenit, et Astronomiae studiosus eleganter a Poetis fingitur Lunae amasius. Iuv. pro pulchro posuit. Sat. 10. l. 4. v. 318.Sed tuus Endymion dilectae fiet adulterMatronae. ---- ----Ovid. Trist. l. 2. v. 299.In Venerem Anchises, in Lunam Latmius heros.Val. Flacc. Argonaut. l. 8. v. 28.Latmius aestiva residet venator in umbraMart. l. 10 Epigr. 4. cuius epigraphe ad LectoremQuid tibi dormitor proderit Endymion?Propert. l. 2. Eleg. 15. v. 13. et seqq.Ipse Paris nudâ fertur periisse Lacaena,Cum Menelaeo s urgerete thalamo.Nudus et Endymion Phoebi cepisse sororem.Dicitur, et nudae concubuisse Deae.Ovid. l. 3. de Art. Am. v. 83.Latmius Endymion non est tibi, luna, rubori.Idem in Ep. 17. Leander Heroni v. 63.Non sinit Endymion te pectoris esse severi,Fac subeant animo Latmia saxa tuo.Catull. de Coma Berenices: Carm. 66. v. 4.Ut Triviam furtim, sub Latmia saxa relegans,Saevus amor gyro devocet aerio.Hygin. in Poet. Astronom. Fulgentius l. 11. Myth. c. ult. Plin. l. 2. c. 9. quae singula in ea deprehendit hominum primus Endymion: Apollon. Argon. l. 4. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.